Stelle quorum laudata prudentia, quod sal...; (Historiae Libri V (Flauius Iosephus secundum translationem et retractationem) (351 - 400), Lib. 3, Par. 3 (p. 194, lin. 4)) [2003]

Basic Information
Keywords
ID 2003
Text Historiae Libri V (Flauius Iosephus secundum translationem et retractationem) (351 - 400) Pseudo-Hegesippus
Quotation quorum laudata prudentia, quod saluti propriae consuluerint non lacessendo Romanos, atque accepta fide, et in amicitiam recepit eos et additis peditum equestribusque auxiliis fouit securitatem, ne forte destitutionis commoti dolore insurgerent in eos belli excitores, cum uelut claustrum quoddam Iudaeae, Sepphoritanis sese Romano imperio offerentibus, resolueretur, ut in eam peruium iter hosti pateret quae ad custodiam totius gentis oportuno quodam in hostem obiectu occurreret. erat enim praeter oportunitatem loci munitioris etiam urbs Galilaeae maxima. quae res admonuit ut cum duae sint Galilaeae, una superior, altera inferior, conexae et coniunctae sibi, alteram ab altera distinguamus.
Translation
Quotation source Lib. 3, Par. 3 (p. 194, lin. 4)
Associated use case(s)
Comment