Quotation |
2. ita autem plerique perterriti sunt Romani clade exercitus, ut Damasceni metuentes suspectae
societatis contagia propter habitationis consortium interficerent Iudaeos in gymnasio congregatos, qui se cum urbem incolebant - quod illi uel suspicione uel dolo iam dudum procurauerant ut a gentilibus coetibus segregarentur, ne quid per noctem nouarent uel ut exitio soli paterent - summo
sane mysterio silentii ut ne ad uxores quidem suas conatus istiusmodi tractatus mearet, quoniam ipsae quoque ex parte maxima Iudaeorum cultibus admiscebantur. |