Quotation |
Valentinianus Saxones, gentem in Oceani litoribus et paludibus inuiis sitam, uirtute atque
agilitate terribilem, periculosam Romanis finibus eruptionem magna mole meditantes in ipsis
Francorum finibus obpressit; Burgundionum quoque nouorum hostium nouum nomen, qui plus
quam LXX milia, ut ferunt, armatorum ripae Rheni fluminis insederunt. Hos quondam, subacta interiore Germania a Druso et Tiberio adoptiuis filiis Caesaris, per castra dispositos in magnam coaluisse gentem atque ita etiam nomen ex opere praesumpsisse, quia crebra per' militem 'habitacula constituta burgos uulgo uocant, eorumque esse praeualidam et
perniciosam manum' Galli 'hodieque testes sunt:' cum 'quibus praesumpta possessione consistunt, quamuis prouidentia Dei Christiani omnes modo facti, catholica fide nostrisque clericis quibus oboedirent receptis, blande, mansuete, innocentesque uiuant non quasi cum subiectis Gallis, sed uere cum fratribus Christianis.
Anno autem XI regni sui Valentinianus, cum Sarmatae sese per Pannonias diffudissent easque
uastarent, bellum in eos parans apud Brigicionem oppidum subita effusione sanguinis, quod Grece
apoplixis uocatur, suffocatus et mortuus est'. |