Quotation |
Omnem fiduciam sui ad opem Christi conferens, maximas illas Scythicas gentes formidatasque cunctis maioribus, Alexandro quoque illi Magno, sicut Pompeius Corneliusque testati sunt,
euitatas, nunc autem extincto Romano exercitu, Romanis equis armisque instructissimas
- hoc est Alanos, Hunos, et Gothos - incunctanter adgressus magnis multisque proeliis uicit.
Vrbem Constantinopolim uictor intrauit, et ne paruam ipsam Romani exercitus manum adsidue
bellando deterreret, foedus cum Haithanarico Gothorum rege percussit. |