Stelle 19. Igitur Romani, patriae denunt...; (De excidio Britanniae (490 - 540), (p. 34)) [2054]

Basic Information
Keywords
ID 2054
Text De excidio Britanniae (490 - 540) Gildas
Quotation 19. Igitur Romani, patriae denuntiantes nequaquam se tam laboriosis expeditionibus posse frequentius uexari et ob imbelles erraticosque latrunculos romana stigmata, tantum talemque exercitum, terra ac mari fatigari; sed ut potius sola consuescendo armis ac uiriliter dimicando terram substantiolam coniuges liberos et, quod his maius est, libertatem uitamque totis uiribus uindicaret et gentibus nequaquam sibi fortioribus, nisi segnitia et torpore dissolueretur, inermes uinculis uinciendas nullo modo, sed instructas peltis ensibus hastis et ad caedem promptas protenderet manus, suadentes, quia et hoc putabant aliquid derelinquendo populo commodi adcrescere, murum non ut alterum, sumptu publico priuatoque adiunctis se -cum miserabilibus indigenis, solito structurae more, tramite a mari usque ad mare inter urbes, quae ibidem forte ob metum hostium collocatae fuerant, directo librant; fortia formidoloso populo monita tradunt, exemplaria instituendorum armorum relinquunt. 05. In litore quoque oceani ad meridianam plagam, quo naues eorum habebantur, quia et inde barbaricae ferae bestiae timebantur, turres per interualla ad prospectum maris collocant, et ualedicunt tamquam ultra non reuersuri. 08. Itaque illis ad sua remeantibus emergunt certatim de curucis, quibus sunt trans tithicam uallem euecti, quasi in alto Titane incalescenteque caumate de artissimis foraminum cauerniculis fusci uermiculorum cunei, tetri Scottorum Pictorumque greges, moribus ex parte dissidentes, sed una eademque sanguinis fundendi auiditate concordes furciferosque magis uultus pilis quam corporum pudenda pudendisque proxima uestibus tegentes cognitaque condebitorum reuersione et reditus denegatione solito confidentiores omnem aquilonalem extremamque terrae partem pro indigenis muro tenus capessunt.
Translation
Quotation source (p. 34)
Associated use case(s)
Comment