Quotation |
Nam sicut per recordandae memoriae helenam matrem piissimi constantini imperatoris ad
christianam fidem corda romanorum accendit, ita et per gloriae uestrae studium in anglorum gentem eius misericordiam confidimus operari.
Et quidem iam dudum gloriosi filii nostri coniugis uestri animos prudentiae uestrae bono, sicut reuera christianae, debuistis inflectere, ut pro regni et animae suae salute fidem quam colitis sequeretur, quatenus et de eo et per eum de totius gentis conuersione digna uobis in caelestibus gaudiis
retributio nasceretur.
Nam postquam, sicut diximus, et recta fide gloria uestra munita et litteris docta est, hoc uobis nec
tardum nec debuit esse difficile. |