Stelle Itaque mentem gloriosi coniugis ue...; (Registrum epistularum (Gregorius I Magnus) (601 - 700), Lib. 11, Epist. 35 (lin. 25)) [2063]

Basic Information
Keywords
ID 2063
Text Registrum epistularum (Gregorius I Magnus) (601 - 700) Gregory the Great
Quotation Itaque mentem gloriosi coniugis uestri in dilectione christianae fidei adhortatione assidua roborate, uestra illi sollicitudo augmentum in deo amoris infundat atque ita animos eius etiam pro subiectae sibi gentis plenissima conuersione succendat, ut et magnum omnipotenti domino de deuotionis uestrae studio sacrificium offeratis et ea quae de uobis narrata sunt et crescant et uera esse modis omnibus approbentur, quia bona uestra non solum iam apud romanos, qui pro uita uestra fortius orauerunt, sed etiam per diuersa loca et usque constantinopolim ad serenissimum principem peruenerunt. Vnde sicut nobis de christianitatis uestrae solaciis laetitia facta est, ita quoque de perfecta operatione uestra angelis fiat gaudium in caelis. Sic uos in adiutorio suprascripti reuerentissimi fratris et coepiscopi nostri et seruorum dei quos illic misimus, in conuersione gentis uestrae deuote ac totis uiribus exhibete, ut et hic feliciter cum glorioso filio nostro coniuge uestro regnetis et post longa annorum tempora futurae quoque uitae gaudia, quae finem habere nesciunt, capiatis.
Translation
Quotation source Lib. 11, Epist. 35 (lin. 25)
Associated use case(s)
Comment