Stelle Hac etiam de causa Paulus epistola...; (Homiliae per circulum anni (801 - 900), Pars Hiemalis, Hom. 25 (lin. 278)) [2066]

Basic Information
Keywords
ID 2066
Text Homiliae per circulum anni (801 - 900) Heiric of Auxerre
Quotation Hac etiam de causa Paulus epistolam legitur scripsisse Romanis qui constabant ex Iudaeis et gentibus, quia Iudaei asserebant plus ad se pertinere gratiam euangelii et ad ipsos missum esse filium Dei, sicut ipse dicit: Non sum missus nisi ad oues quae perierunt domus Israel. Romani econtra Iudaeos uituperabant quod beneficiis diuinis semper fuissent ingrati, sibi autem applaudebant eo quod audita praedicatione euangelica statim in filium Dei crediderunt; quem errorem beatus apostolus scripta epistola maxime redarguit docens eos unum esse debere in Christo, et pro omnibus passum esse Christum.
Translation
Quotation source Pars Hiemalis, Hom. 25 (lin. 278)
Associated use case(s)
Comment