Quotation |
Unus vero hic servandus est mos, ut in missa primum apostolus et evangelium legantur lingua Romana, postea Slovenica, ut impleatur verbum scripturae: Laudabunt Dominum omnes gentes, et alio loco: Omnes loquentur variis linguis magnalia Dei, prout iis spiritus sanctus dedit
respondere. Si vero quis e magistris ad vos confluentibus et aures vestras vexantibus et a veritate in errorem avertere vos parantibus ausus erit vos aliter docendo perdere, vituperans libros linguae vestrae, ne excommunicetur, sed tantum in iudicium detur ecclesiae, donec corrigatur. Hi enim sunt lupi, non oves, quos e fructibus eorum oportet cognoscere et cavere. |