Stelle Quae seditio in tantum conualuit, ...; (Homiliae per circulum anni (801 - 900), Pars Aestiua, Hom. 44 (lin. 15)) [2070]

Basic Information
Keywords
ID 2070
Text Homiliae per circulum anni (801 - 900) Heiric of Auxerre
Quotation Quae seditio in tantum conualuit, ut post domini passionem in hac ipsa pertinacia et rebellione Iudaei perdurantes, Romanis sub hac occasione in uindictam necis saluatoris uenientibus amitterent locum, gentem et regnum, uitam etiam praesentem perderent ac futuram, dum maluerunt haec omnia caecante auaritia perpeti quam tributa romanae militiae pendere. Quia ergo principes sacerdotum timore populi dominum comprehendere non poterant, saltem ut in sermone eum caperent laborabant. Abierunt ergo pharisaei et consilium acceperunt.
Translation
Quotation source Pars Aestiua, Hom. 44 (lin. 15)
Associated use case(s)
Comment