Stelle Quantum ad litteram exercitus Dei ...; (Homiliae per circulum anni (801 - 900), Pars Aestiua, Hom. 41 (lin. 320)) [2069]

Basic Information
Keywords
ID 2069
Text Homiliae per circulum anni (801 - 900) Heiric of Auxerre
Quotation Quantum ad litteram exercitus Dei intelleguntur Romani, qui populo iudaicae gentis deleto praeuaricatricem quoque ciuitatem flammis tradiderunt. Qui non idcirco Dei exercitus appellantur quod in cultu christianae religionis adhuc tunc temporis fuissent fundati, sed quia uoluntati Dei in exterminio iudaicae gentis paruerint. Omnis enim qui uoluntati Dei obtemperat, exercitus et seruus illius appellatur, unde et regem Nabucodonosor dominus columbam et seruum uocat, quia in deiectione ipsius populi praecepto illius oboediuit; neque enim Nabucodonosor aut populus romanus aduersus Hierusalem dimicaturi processissent, nisi nutu Dei ad hoc excitati fuissent.
Translation
Quotation source Pars Aestiua, Hom. 41 (lin. 320)
Associated use case(s)
Comment