Quotation |
quod si loquitur ad romanos: is qui manducat, non manducantem non spernat: et qui non manducat, manducantem non iudicet; non inter ieiunia et saturitatem aequalia merita dispensat; sed contra eos loquitur qui in christum credentes, adhuc iudaizabant: et eos qui ex gentibus crediderant, monet, ne scandalizent illos cibo suo, qui adhuc in fide infirmiores erant.
denique et in consequentibus hoc ipsum sonat: scio et confido in domino iesu, quod nihil commune
per seipsum est, nisi ei, qui existimat quid commune esse, illi commune est. si enim propter cibum frater tuus contristatur, iam non secundum charitatem ambulas. |