Quotation |
sed pedes eius et digiti ex parte ferrei, ex parte sunt fictiles, quod hoc tempore manifestissime comprobatur: sicut enim in principio nihil romano imperio fortius et durius fuit, ita et in fine rerum nihil imbecillius, quando et in bellis ciuilibus et aduersum diuersas nationes aliarum gentium barbararum indigemus auxilio. in fine autem horum omnium regnorum auri, argenti, aeris et ferri: abscisus est lapis - dominus atque
saluator - sine manibus - id est absque coitu et humano semine de utero uirginali - et, contritis
omnibus regnis: factus est mons magnus, et impleuit uniuersam terram; quod iudaei et impius
porphyrius male ad populum referunt israel, quem in fine saeculorum uolunt esse fortissimum et omnia regna conterere et regnare in aeternum. deus magnus ostendit regi quae futura sint postea. |