Stelle nostri autem et melius interpretan...; (Commentarii in Danielem (400 - 407), Lib. 4 , Cap. 11 (lin. 73)) [2076]

Basic Information
Keywords
ID 2076
Text Commentarii in Danielem (400 - 407) Jerome
Quotation nostri autem et melius interpretantur et rectius: quod in fine mundi haec sit facturus antichristus, qui consurgere habet de modica gente, id est de populo iudaeorum, et tam humilis erit atque despectus, ut ei non detur honor regius; et per insidias et fraudulentiam obtineat principatum; et brachia pugnantis populi romani expugnentur ab eo et conterantur; et hoc faciet quia simulabit se esse ducem foederis, hoc est legis et testamenti dei. et ingredietur urbes ditissimas, et faciet quae non fecerunt patres eius et patres patrum illius - nullus enim iudaeorum absque antichristo in toto umquam orbe regnauit -, et contra firmissimas cogitationes sanctorum inibit consilium, facietque uniuersa usque ad tempus donec eum dei uoluntas facere ista permiserit. et concitabitur fortitudo eius et cor eius aduersum regem austri in exercitu magno; et rex austri prouocabitur ad bellum multis auxiliis et fortibus nimis, et non stabunt quia inibunt aduersum eum consilia.
Translation
Quotation source Lib. 4 , Cap. 11 (lin. 73)
Associated use case(s)
Comment