Stelle et hoc omni tempore pontifices rex...; (Commentarii in Danielem (400 - 407), Lib. 3, Cap. 9 (lin. 326)) [2075]

Basic Information
Keywords
ID 2075
Text Commentarii in Danielem (400 - 407) Jerome
Quotation et hoc omni tempore pontifices rexerunt populum iudaeorum, quos ego nunc arbitror uocari christos duces; mortuo autem nouissimo eorum alexandro, huc atque illuc in uarias partes absque ullo duce gens iudaeorum seditionibus uexabatur, intantum ut alexandra, quae et salina uocabatur, eiusdem alexandri uxor, obtineret imperium, et pontificatum quidem hyrcano filio reseruaret, aristobolo autem alteri filio regnum traderet quod obtinuit annos decem - pugnantibus autem contra se intestina seditione germanis, et gentem iudaeorum in diuersa studia trahentibus, superuenit cnaeus pompeius dux romani exercitus, captaque hierosolyma usque ad adyta templi ingressus est quae uocabantur 'sancta sanctorum', uinctumque aristobolum romam misit seruans triumpho suo, et pontificatum hyrcano fratri eius tradidit; tunc primum gens iudaeorum romanis facta est tributaria -; post quem herodes filius antipatri, interfecto hyrcano, regnum iudaeorum senatusconsulto accepit, et primus alienigena iudaeis praefuit; qui pontificatum quoque nequaquam iuxta legem moysi, mortuis parentibus, tradebat liberis, sed alienis, et nec ipsis multo tempore, ob gratiam et pretium, diuinae legis iussa contemnens". ponit et aliam idem eusebius explanationem, quam si uoluerimus in latinum sermonem uertere, extendimus libri magnitudinem; haec est ergo interpretationis eius sententia: 'a sexto anno darii - qui post cyrum et cambysen filium eius regnauit in persis - quando templi opera consummata sunt, usque ad herodem et caesarem augustum, numerat hebdomadas septem, et sexaginta duas, quae faciunt annos quadringentos octoginta tres, quando christus hoc est hyrcanus nouissimus pontifex de genere machabaeorum, ab herode iugulatus est et cessauit iuxta legem dei pontificum successio; ciuitatem quoque et ipsum sanctuarium sub duce romano romanus uastauit exercitus, siue ipse herodes qui per ambitionem indebitum in iudaeos arripuit imperium';
Translation
Quotation source Lib. 3, Cap. 9 (lin. 326)
Associated use case(s)
Comment