Quotation |
nec hac felicitate contenti, ipsum deum suis manibus romanorum filios et filias asserunt traditurum ut uendant eos iudaei, non persis et aethiopibus et ceteris nationibus quae uicinae sunt, sed sabaeis, genti longissimae, quia dominus locutus sit, et populi sui ulciscatur iniuriam. haec illi et nostri iudaizantes, qui mille annorum regnum in iudaeae sibi finibus pollicentur, et auream
hierusalem, et uictimarum sanguinem, et filios ac nepotes et delicias incredibiles, et portas gemmarum uarietate distinctas. |