Quotation |
neque enim possunt exponere quare cum in orbe tantae sint nationes, duae solum gentes, aegyptiorum et idumaeorum expetantur ad poenam; aut cur pro idumaeis intellegantur romani, cum eadem licentia mentiendi e diuerso possimus asserere, sub idumaeorum uocabulo uel persas, uel elamitas, uel francos, alemannos, gentesque alias significari. nos autem dicamus tempore dominicae resurrectionis, uel die iudicii - utrumque enim recipimus -, et aegyptum et idumaeam, in eo quod aegyptus et idumaea sunt, destruendas. |