Keywords |
|
ID |
2110 |
Text |
Historia ecclesiastica tripartita (554 - 580) Cassiodorus Epiphanius Scholasticus |
Quotation |
Non vero post multum denuo inter se barbari conpacati a vicinis gentilibus Hunnorum
depraedabantur expulsique de propriis ad Romanorum loca confugiunt servire potius volentes
imperatori.
8 Hoc dum cognovisset Valens, nihil futuri providens terras eis tribuit Thraciarum arbitratus
praeparatum se contra omnes barbaros habere solacium; ac propterea milites de cetero neglegebat et eos, qui dudum contra hostes elaboraverant, despiciens etiam collatores provinciae per vicos et civitates pro unoquoque milite octoginta solidos exigebat, qui nondum eorum tributa relevaverat.
9 Hoc ergo fuit initium, ut illo tempore Romanorum res publica calamitatibus subderetur. |
Translation |
|
Quotation source |
Lib. 8, Cap. 13, Par. 7 (p. 485, lin. 21) |
Associated use case(s) |
|
Comment |
|