Quotation |
Fuit autem hic Herodes filius cuiusdam Antipatris, paternum genus ex Idumaeorum gente, ex Arabum uero materni sanguinis originem deducebat, a Romanis quoque et Augusto potestatem regni in Iudaeis accipiens, postquam Hircanus pontifex eorum a Parthis captus et translatus est.
Notandum autem, quod, sicut Abraham, cui Christus promissus est, quadragesimo secundo anno
Nini primi regis Assiriorum natus est, ita et Christus quadragesimo secundo anno Augusti Caesaris,
qui primus monarchiam tenuit, emenso natus est.
Nec hoc uacat a mysterio; concordant enim in numero natiuitas patriarchae ac Saluatoris nostri et ordo
genealogiae inter ipsos per Matthaeum euangelistam enumeratae. |