Quotation |
Nunc uero cum potuerit ipsa Galilaea dici 'ciuitas Christi', quia in Galilaea erat Nazareth, sicut
uniuersum regnum in tot ciuitatibus constitutum dicitur ' Romana ciuitas', cum que in tot
gentibus constituta sit ciuitas, de qua scriptum est gloriosissima dicta sunt de te, ciuitas Dei, et cum
ipse prior populus Dei in tot ciuitatibus habitans etiam una domus dictus sit domus Israhel, quis
dubitauerit in ciuitate sua hoc fecisse Iesum, cum hoc fecerit in Capharnaum, ciuitate Galilaeae, quo
transfretando redierat de regione Gerasenorum, ut ueniens in Galilaeam recte diceretur uenisse in
ciuitatem suam, in quocumque oppido esset Galilaeae, praesertim quia et ipsa Capharnaum ita
excellebat in Galilaea, ut tamquam metropolis haberetur? |