Quotation |
Vnde et in passione Domini conspirantes dixerunt: Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum et
uenient Romani et tollent nostrum locum et gentem. Huic ergo merito praefertur camelus (hoc est gentilis populus), tortitudine peccatorum et
uitiorum deformis, qui facilius arripuit arduam uiam mandatorum Dei ingredi, quia citius coepit Euangelica praecepta uenerari et Domini sui uestigia subsequi. De istis quippe camelis in Esaia legimus, quod cameli Madian et Epha portas Hierusalem cum donis et muneribus ingrediantur. |