Quotation |
Ac si aperte diceret: nullo modo intelligenda est diuinitas Iudeis pleniter, uel sicut expressius transfertur, consummatiue, hoc est ultra ceteras nationes imperasse per se ipsam, nulla angelica potestate interposita, angelos autem specialiter, id est uiritim, aut eque honorabiliter aliis gentibus, hoc est gentibus que equaliter honorabiles sunt, uerbi gratia Romanis, Grecis, ceterisque similibus et eque potentibus, aut oppositis, id est contrariis, aliis gentibus, uel sibimet uel
Iudeis, aut deos quosdam alteros, demones plane, imperare.
Aduersus superbiam Iudeorum hoc dictum arbitror, qui ipsum Deum per se ipsum, non per aliquem
angelorum sui, imperare sibi autumant, ideoque se honorabiliores ceteris gentibus gloriantur,
quasi speciale imperium unius Dei electus populus Israel. |