Quotation |
Sed, quia tanto imperatori pauca sufficiunt et ex istis iam, fili karissime, quae nos prae gemitu et afflictione cordis loqui non possumus, universa alia cognoscetis, quasi humo prostrati vestram magnificentiam deprecamur et per futurum iudicium adiurantes cum tota nostra ecclesia vestro
divinitus protecto imperio totis viribus suggerimus votisque subplicibus praeces multas effundimus, ut contritae et omni humano solacio destitutae sancte matri vestrae Romanae ecclesiae
defensionem debitamque tuitionem cunctis remotis occasionibus cunctisque omissis dilationibus
omnimodis praebeatis, quia, cum iam iuxta praecipitium consistamus, nisi manu vestrae defensionis
et necessariis nobis, sicut premisimus, immo saepius exoravimus, quantocius opibus subvenire
studueritis, spe vivendi per Christianos sublata, aut ipsis paganis subiciemur, aut, quod avertat divina
potentia, ab eorum multitudine victi ad omnem Christianitatis interitum crudeli nece peribimus ac per hoc et Christi nomen in gentibus blasphemabitur, et vestrae opinionis ante acta studia oblivioni tradentur.
Huius rei gratia, sicut supra meminimus, oportunum adiutorium conferentes nobis vestrum exercitum ad hostilem expeditionem promptissimum destinate aliosque Deum per omnia diligentes missos, qui vitiorum flammas iustitiae tramite usi compescant, nimia celeritate dirigite, quatenus, qui
innumeris tribulationibus quatimur ac aestuamus et pro populi nobis commissi miseriis cruciamur, vestris consolationibus refecti laetemur et per vos tranquillitate percepta optatam libertatem, sicut decet, per tam benignum imperatorem consequi mereamur. Postremo subtilitatem vestram deposcimus, ut latores presentium, Petrum scilicet atque Petrum venerabiles episcopos, missos apostolicae sedis nostrosque dilectos, iuxta morem benignae ac pacifice suscipere non dedignemini et ea, quae piis vestris auditibus pro utilitate sanctae Romanae
ecclesiae in conspectu vestro retulerint, ad congruum ac oportunum effectum pervenire pro sanctis apostolis vestris intercessoribus apud Deum celeriter studeatis. |