Quotation |
Nam ante vestrum Romam adventum qualiscumque nobis erat tranquillitas, modo vero intolerabilis
et importabilis persecutionis extat tempestas, quia neque spiritalis filius noster augustus neque
alicuius alterius gentis homo nobis confert auxilium et, nisi divinitas summa subveniat, aut in
desperationem aliquam lapsi, quia non solum duplum, sicut Dominus dicit, sed etiam triplum et
quadruplum exercitum contra nos venire conspicimus, ea, que pacis sunt, postulabimus, aut certe non
solum iugo illorum coacti subdemur, sed etiam ab eis capti impie iugulabimur, quia, sicut scitis, sepissime reclamavimus et neque ipse augustus, ut praetulimus, qualemcumque defensionem nobis
exhibuit, neque homines civitatum nostrarum, qui contra Deum et contra omne privilegium nostrum
ab alienigenis, acsi nostri non fuerint, detinentur, ad servitium sanctae Romanae ecclesiae
faciendum, sicut solitum erat, ab eorundem alienigenarum iugo subtraxit. |