Stelle Reverentissimo et sanctissimo Petr...; (Epistolae (Papa Iohannes VIII) (872 - 882), Epist. 246 (p. 215, lin. 1)) [2131]

Basic Information
Keywords
ID 2131
Text Epistolae (Papa Iohannes VIII) (872 - 882) Pope John VIII
Quotation Reverentissimo et sanctissimo Petro episcopo seu Pulcari prefectorio atque universo populo Amalfitano. Notum esse volumus dilectioni et unanimitati vestrae, quia contra divina statuta et nostra apostolica monita, quibus vos frequenter monuimus et ex auctoritate Dei et sanctorum apostolorum Petri ac Pauli precepimus, ut nullum cum impia Sarracenorum gente pactum habuissetis habitumque omnimodo rumperetis, in tali scelere et in consortio inimicorum Dei manere non formidatis, virtute sancti Spiritus et auctoritate sancti Petri, cui ligandi et solvendi in caelo et in terra a Domino est concessa potestas, omni sacra communione, sancto videlicet corpore et sanguine domini nostri Iesu Christi, vos una cum totius apostolicae sedis consensu privavimus et ab ecclesie Dei societate separavimus, ut in eadem excommunicatione maneatis, donec resipiscentes ab impia vos paganorum preda separetis, et, nisi puro corde et devota voluntate citius fueritis conversi ad gremium sanctae matris vestrae Romanae ecclesiae, maioris damnationis sententia vos procul dubio feriemus. Vestram denique nos salutem quaerimus, vestras cupimus in conspectu Domini animas apostolica benignitate salvare et quasi oves Dominicas ad pascua salutis eternae desideramus perducere, si tamen bonis operibus dediti nostra solacia voluntate iussione et ammonitione studueritis perficere et in tali placito nequitiae contempseritis manere. Optamus vos in Christo bene valere.
Translation
Quotation source Epist. 246 (p. 215, lin. 1)
Associated use case(s)
Comment