Stelle quae dum curam gerunt, ut et propr...; (De origine actibusque Getarum (Getica) (550 - 555), (p. 67, lin. 11)) [2134]

Basic Information
Keywords
ID 2134
Text De origine actibusque Getarum (Getica) (550 - 555) Jordanes
Quotation quae dum curam gerunt, ut et propria defenderent et aliena vastarent, sortitae Lampeto restitit fines patrios tuendo, Marpesia vero feminarum agmine sumpta novum genus exercitui duxit in Asiam, diversasque gentes bello superans, alios vero pace concilians, ad Cauchasum venit, ibique certum tempus demorans loci nomen dedit Saxum Marpesiae, unde et Vergilius: "ac si dura silex aut stet Marpesia cautes", in eo loco, ubi post haec Alexander Magnus portas constituens Pylas Caspias nominavit, quod nunc Lazorum gens custodit pro munitione Romana. hic ergo certum temporis Amazonas commanentes confortati sunt. unde egressi et Alem fluvium, quod iuxta Gargaram civitatem praeterfluit, transeuntes, Armeniam, Syriam Ciliciamque, Galatiam, Pisidiam omniaque Asiae loca aequa felicitate domuerunt; Ioniam Eoliamque conversae deditas sibi provincias effecerunt.
Translation
Quotation source (p. 67, lin. 11)
Associated use case(s)
Comment