Stelle Dio storicus et antiquitatum dilig...; (De origine actibusque Getarum (Getica) (550 - 555), (p. 70, lin. 4)) [2135]

Basic Information
Keywords
ID 2135
Text De origine actibusque Getarum (Getica) (550 - 555) Jordanes
Quotation Dio storicus et antiquitatum diligentissimus inquisitor, qui operi suo Getica titulum dedit (quos Getas iam superiori loco Gothos esse probavimus, Orosio Paulo dicente) - hic Dio regem illis post tempora multa commemorat nomine Telefum. ne vero quis dicat hoc nomen a lingua Gothica omnino peregrinum esse, nemo qui nesciat animadvertat usu pleraque nomina gentes amplecti, ut Romani Macedonum, Greci Romanorum, Sarmatae Germanorum, Gothi plerumque mutuantur Hunnorum. is ergo Telefus, Herculis filius natus ex Auge, sororis Priami coniugio copulatus, procerus quidem corpore, sed plus vigore terribilis, qui paternam fortitudinem propriis virtutibus aequans Herculis genium formae quoque similitudinem referebat. huius itaque regnum Moesiam appellavere maiores. quae provincia habet ab oriente ostia fluminis Danubii, a meridie Macedonia, ab occasu Histria, a septentrione Danubium.
Translation
Quotation source (p. 70, lin. 4)
Associated use case(s)
Comment