Stelle sic Africa, quae in divisione urbi...; (De origine actibusque Getarum (Getica) (550 - 555), (p. 102, lin. 21)) [2140]

Basic Information
Keywords
ID 2140
Text De origine actibusque Getarum (Getica) (550 - 555) Jordanes
Quotation sic Africa, quae in divisione urbis terrarum tertia pars mundi describitur, centesimo fere anno a Vandalico iugo erepta in libertate revocata est regni Romani, et quae dudum ignavis dominis ducibusque infidelibus a rei publicae Romanae corpus gentilis manus abstulerat, a sollerte domino et fideli ductore nunc revocata hodieque congaudet. quamvis et post haec aliquantulum intestino proelio Maurorumque infidelitate adtrita sese lamentaverit, tamen triumphus Iustiniani imperatoris a deo sibi donatus, quod inchoaverat, ad pacem usque perduxit.
Translation
Quotation source (p. 102, lin. 21)
Associated use case(s)
Comment