Stelle erat namque Gyzericus iam Romanoru...; (De origine actibusque Getarum (Getica) (550 - 555), (p. 102, lin. 2)) [2139]

Basic Information
Keywords
ID 2139
Text De origine actibusque Getarum (Getica) (550 - 555) Jordanes
Quotation erat namque Gyzericus iam Romanorum clade in urbe notissimus, statura mediocris et equi casu claudicans, animo profundus, sermone rarus, luxoriae contemptor, ira turbidus, habendi cupidus, ad sollicitandas gentes providentissimus, semina contentionum iacere, odia miscere paratus. tali Africa rem publicam praecibus Bonifatii, ut diximus, invitatus intravit, ubi a divinitate, ut fertur, accepta auctoritate diu regnans, ante obitum suum filiorum agmine accito ordinavit, ne inter ipsos de regni ambitione intentio esset, sed ordine quisque et gradu suo, alii si superviveret, id est, seniori suo fieret sequens successor et rursus ei posterior eius. quod observantes per annorum multorum spatia regnum feliciter possiderunt, nec, ut in reliquis gentibus adsolet, intestino bello foedati sunt, suoque ordine unus post unum regnum excipiens in pace populis imperavit.
Translation
Quotation source (p. 102, lin. 2)
Associated use case(s)
Comment