Stelle Postquam ergo firma pax Gothorum c...; (De origine actibusque Getarum (Getica) (550 - 555), (p. 128, lin. 18)) [2146]

Basic Information
Keywords
ID 2146
Text De origine actibusque Getarum (Getica) (550 - 555) Jordanes
Quotation Postquam ergo firma pax Gothorum cum Romanis effecta est, videntes Gothi non sibi sufficere ea quae ab imperatore acciperent simulque solitam cupientes ostentare virtutem, coeperunt vicinas gentes circumcirca praedari, primum contra Sadagis, qui interiorem Pannoniam possidebant, arma moventes. quod ubi rex Hunnorum Dintzic filius Attilae cognovisset, collectis secum qui adhuc videbantur quamvis pauci eius tamen sub imperio remansisse Vltzinzures, Angisciros, Bittugures, Bardores, venientesque ad Basianam Pannoniae civitatem eamque circumvallans fines eius coepit praedare. quod conperto Gothi ibi, ubi erant, expeditionemque solventes, quam contra Sadagis collegerant, in Hunnos convertunt et sic eos suis a finibus inglorios pepulerunt, ut iam ex illo tempore qui remanserunt Hunni et usque actenus Gothorum arma formident.
Translation
Quotation source (p. 128, lin. 18)
Associated use case(s)
Comment