Quotation |
inter haec ergo Theodoricus Zenonis imperio foedere sociatus, dum ipse in urbe omnibus bonis
frueretur gentemque suam in Illyrico, ut diximus, residentem non omnino idoneam aut
refertam audiret, elegit potius solito more gentis suae labore querere victum quam ipse otiose
frui regni Romani bona et gentem suam mediocriter victitare, secumque deliberans ad
principem ait: "quamvis nihil deest nobis imperio vestro famulantibus, tamen, si dignum ducit pietas
vestra, desiderium mei cordis libenter exaudiat".
cumque ei, ut solebat, familiariter facultas fuisset loquendi concessa: "Hesperia", inquid, "plaga, quae
dudum decessorum prodecessorumque vestrorum regimine gubernata est, et urbs illa caput orbis et domina quare nunc sub regis Thorcilingorum Rogorumque tyrranide fluctuatur? dirige me cum gente mea, si praecepis, ut et hic expensarum pondere careas et ibi, si adiutus a domino vicero,
fama vestrae pietatis inradiet.
expedit namque, ut ego, qui sum servus vester et filius, si vicero, vobis donantibus regnum illud
possedeam; haut ille, quem non nostis, tyrranico iugo senatum vestrum partemque rei publicae
captivitatis servitio premat. |