Stelle cui et primum concedens Theodoricu...; (De origine actibusque Getarum (Getica) (550 - 555), (p. 134, lin. 7)) [2148]

Basic Information
Keywords
ID 2148
Text De origine actibusque Getarum (Getica) (550 - 555) Jordanes
Quotation cui et primum concedens Theodoricus postmodum ab hac luce privavit tertioque, ut diximus, anno ingressus sui in Italia Zenonemque imp. consultu privatum abitum suaeque gentis vestitum seponens insigne regio amictu, quasi iam Gothorum Romanorumque regnator, adsumit missaque legatione ad Lodoin Francorum regem filiam eius Audefledam sibi in matrimonio petit. quam ille grate libenterque concessit suosque filios Celdebertum et Heldebertum et Thiudebertum credens hac societate cum gente Gothorum inito foedere sociari. sed non adeo ad pacis concordiam profuit ista coniunctio, quia saepenumero propter Gallorum terras graviter inter se decertati sunt, numquamque Gothus Francis cessit, dum viveret Theodoricus.
Translation
Quotation source (p. 134, lin. 7)
Associated use case(s)
Comment