Quotation |
Et hoc damus in mandatis ut cunctis episcopis, abbatibus, comitibus seu actionariis nostris, ut haec
omnis suprascripta iustitia de praesenti absque ulla tarditate adimpleta fieri debeat, ut sui in tantos
annos iustitiam habere non potuerit, vel modo pro Dei omnipotentis misericordia et per praeceptione
domino et genitore meo Karoli regis gentis Francorum et Langobardorum ac patricius Romanorum, simul et per nostram praeceptionem unusquisque iustitia sua accipiat.
Ita tamen, ut quindecim dies post sanctum pascha omnia adimpleta esse debeant; et tunc unusquisque
iudex noster dirigat missum suum ad nos, ponendum nobis rationem, si nostram adimpleverint
iussionem. |