Stelle Vt autem huius inenarrabilis grati...; (Tractatus septem et nonaginta (440 - 461), Recensio Beta, Tract. 82 (lin. 40)) [2182]

Basic Information
Keywords
ID 2182
Text Tractatus septem et nonaginta (440 - 461) Pope Leo the Great
Quotation Vt autem huius inenarrabilis gratiae per totum mundum diffunderetur effectus, Romanum regnum diuina prouidentia praeparauit, cuius ad eos limites incrementa perducta sunt, quibus cunctarum undique gentium uicina et contigua esset uniuersitas. Disposito enim diuinitus operi maxime congruebat, ut multa regna uno confoederarentur imperio, et cito peruios haberet populos praedicatio generalis, quos unius teneret regimen ciuitatis. Haec autem ciuitas ignorans suae prouectionis auctorem, cum pene omnibus dominaretur gentibus, omnium gentium seruiebat erroribus, et magnam sibi uidebatur suscepisse religionem, quia nullam respuerat falsitatem.
Translation
Quotation source Recensio Beta, Tract. 82 (lin. 40)
Associated use case(s)
Comment