Quotation |
de quibus sollertia tua serenitati nostrae retulit, Manichaei, adiuuimus eos nuperrime ueluti
noua et inopinata prodigia in hunc mundum de Persica aduersaria nobis gente progressa uel
orta esse et multa facinora ibi committere, populos namque quietos perturbare nec non et ciuitatibus
maxima detrimenta inserere: et uerendum est, ne forte, ut fieri adsolet, accedenti tempore conentur
per execrandas consuetudines et scaeuas leges Persarum innocentioris naturae homines, Romanam gentem modestam atque tranquillam et uniuersum orbem nostrum ueluti uenenis de suis maliuolis inficere. |