Quotation |
A Romanis enim hoc nomen et dignitatem assumpsimus, apud quos profecto primum tantae
culmen sublimitatis et appellationis effulsit, quorumque gentem et urbem divinitus
gubernandam et matrem omnium ecclesiarum Dei defendendam atque sublimandam suscepimus, a qua et regnandi prius et postmodum imperandi auctoritatem prosapiae nostrae seminarium sumpsit.
Nam Francorum principes primo reges, deinde vero imperatores dicti sunt, hii dumtaxat qui a Romano pontifice ad hoc oleo sancto perfusi sunt.
In qua etiam Karolus Magnus, abavus noster, unctione huiusmodi per summum pontificem delibutus
primus ex gente ac genealogia nostra pietate in eo habundante et imperator dictus et christus
Domini factus est, praesertim cum saepe tales ad imperium sint asciti, qui nulla divina operatione per
pontificum ministerium proposita solum a senatu et populo nichil horum curantibus imperatoria
dignitate positi sunt; nonnulli vero nec sic, set tantum a militibus sunt clamati et in imperio stabiliti
sunt, ita ut etiam horum quidam a feminis, quidam autem hoc atque alio modo ad imperii Romani sceptra promoti sunt. |