Stelle Nomina gentis retinent et litterat...; (Intellectus in Donati Arte maiore (801 - 900), Pars. 2 (p. 67, lin. 30)) [2194]

Basic Information
Keywords
ID 2194
Text Intellectus in Donati Arte maiore (801 - 900) Murethach
Quotation Nomina gentis retinent et litteraturam primi patris et sensum, quia Grecus primus pater, Grecus et homo ultimus; nomina patriae non ita faciunt: 'Roma' enim dissyllabum est, ' Romanus' trissyllabum; Roma ex lapidibus et terra, Romanus homo uel bos. Illa nomina gentis sunt plus generalia quam patriae: nomina enim patriae non comprehendunt nisi quantum ad unam pertinent dioecesim, sicut Thebanus non dicitur, nisi qui illi subiacet ciuitati, excepto uno, quod est Romanus; nomina autem gentis generaliter uniuersum regnum comprehendunt, ut Greci omnes, Constantinopolitani et Thebani: non tamen omnes Greci Thebani possunt dici. Tertio modo differunt, quia nomina gentis, si transierint de loco ad locum, non deficiunt, sed proprium retinent nomen; nomina uero patriae mutando locum mutantur, quia in quamcumque ueniunt familiam, illius nomina suscipiunt, et quod nomina gentis a propriis patrum nominibus ueniunt, nomina autem patriae a loco. Vel aliter, nomina patriae transeunt in nomina gentis, nomina uero gentis nullatenus transeunt in nomina patriae.
Translation
Quotation source Pars. 2 (p. 67, lin. 30)
Associated use case(s)
Comment