Stelle Bellouagui omnibus Gallorum genti...; (Historiarum adversum paganos libri VII (417 - 418), Vol. 2, Lib. 6, Cap. 11, Par. 12-14 (lin. 1)) [2216]

Basic Information
Keywords
ID 2216
Text Historiarum adversum paganos libri VII (417 - 418) Orosius
Quotation Bellouagui omnibus Gallorum gentibus ipsorum opinione fortiores habebantur; hi Correo duce bellum instaurant sibique in hanc suscepti belli societatem Ambianos, Aulercos, Caletos, Velocasses Atrebatasque coniungunt et locum quendam cinctum atque impeditum undique paludibus capiunt, commissoque proelio magnam Remorum manum, quae auxilio Romanis erat, trucidant. Deinde cum oportunum ipsi locum insidiis prouisum occupauissent atque hoc conperto Romani ad insidiarum locum instructi ordinatique uenissent, commisso proelio Romani Gallos fugientes isdem locorum munitionibus, quibus clausi fuerant, incluserunt cunctosque ad internecionem ceciderunt. Ibi Correus uel fugam, uel deditionem detractans, Romanos, ut uiuus caperetur, instantes occidendo, ut occideretur coegit.
Translation
Quotation source Vol. 2, Lib. 6, Cap. 11, Par. 12-14 (lin. 1)
Associated use case(s)
Comment