Stelle Principio secundi libelli, cum te...; (Historiarum adversum paganos libri VII (417 - 418), Vol. 3, Lib. 7, Cap. 2, Par. 1-6 (lin. 1)) [2217]

Basic Information
Keywords
ID 2217
Text Historiarum adversum paganos libri VII (417 - 418) Orosius
Quotation Principio secundi libelli, cum tempora Romanae conditionis stili tenore perstringerem, multa conuenienter inter Babylonam urbem Assyriorum tunc principem gentium et Romam aeque nunc gentibus dominantem conpacta conscripsi: fuisse illud primum, hoc ultimum imperium, illud paulatim cedens, at istud sensim conualescens: defluxisse illi sub uno tempore nouissimum regem, cum isti primum fuisse; illam deinde tunc inuadente Cyro captam uelut in mortem concidisse, cum istam fiducialiter adsurgentem post expulsos reges liberis uti coepisse consiliis; praecipue cum, uindicante libertatem suam Roma, tunc quoque Iudaeorum populus qui apud Babylonam sub regibus seruiebat in sanctam Hierusalem recepta libertate redierit templumque Domini, sicut a prophetis praedictum fuerat, reformarit. Praeterea intercessisse dixeram inter Babylonium regnum quod ab oriente fuerat, et Romanum quod ab occidente consurgens hereditati orientis enutriebatur, Macedonicum Africanumque regnum, hoc est quasi a meridie ac septentrione breuibus uicibus partes tutoris curatorisque tenuisse. Orientis et occidentis regnum Babylonium et Romanum iure uocitari, neminem umquam dubitasse scio; Macedonicum regnum sub septentrione cum ipsa caeli plaga tum Alexandri Magni arae positae usque ad nunc sub Riphaeis montibus docent; Carthaginem uero uniuersae praecelluisse Africae et non solum in Siciliam Sardiniam ceterasque adiacentes insulas sed etiam in Hispaniam regni terminos tetendisse, historiarum simul monumenta urbiumque declarant.
Translation
Quotation source Vol. 3, Lib. 7, Cap. 2, Par. 1-6 (lin. 1)
Associated use case(s)
Comment