Keywords |
- Region: Africa, [wurzel: Afric]
- Ethnonym: Mauri, [wurzel: Maur]
- Region: Roma, [wurzel: Roma]
- Ethnonym: Romani, [wurzel: roman]
- Keyword: ecclesia, [wurzel: ecclesi]
- Keyword: episcopus, [wurzel: episcop]
- Keyword: gens, [wurzel: gent]
- Keyword: nobilis, [wurzel: nobil]
- Keyword: regina, [wurzel: regin]
- Keyword: regnum (kingdom, realm), [wurzel: regn]
|
ID |
2250 |
Text |
Historia Romana (Paulus Diaconus) (766 - 774) Paul the Deacon |
Quotation |
Mortuo Valentiniano regni iura Maximus apud urbem invadens nec dum duobus expletis mesibus a Romanis peremptus est; continuo advectus ex Africa navibus adest Geisericus cum validissimo suae gentis exercitu fultus insuper praesidio Maurorum, cum adhuc Romanae ecclesiae beatissimus Leo ageret pontificatum. perculsis itaque Romanis tam terribili nuntio nobilibusque simul ac popularibus ex urbe
fugientibus urbem omni praesidio vacuam Geisericus obtinuit occurrente sibi extra portam eodem sancto Leone episcopo, cuius supplicatio ita eum deo adiuvante linivit, ut, cum omnia potestati eius essent tradita, ab igni tamen et caede atque suppliciis abstineretur.
quattuordecim interim dies secura et libera scrutatione omnibus opibus suis Roma vacuata est multaque milia captivorum, prout cuique aetate aut arte placuerant, cum regina Eudoxia, quae Geisericum ad hoc facinus invitaverat, duabusque eius filiabus Carthaginem abducta sunt. |
Translation |
|
Quotation source |
Lib. XIV, Cap. 16 (p. 116, lin. 18) |
Associated use case(s) |
|
Comment |
|