Quotation |
Apud Brittanias quoque Ambrosius Aurelianus, qui solus forte Romanae gentis Saxonum
caedi superfuerat, purpuram induit victoresque Saxones Brittonum ducens exercitum saepe superavit, atque ex eo tempore nunc hi nunc illi palmam habuerunt, donec Saxones potentiores effecti tota per
longum insula potirentur.
Theodericus interea, ut sui regni vires constabiliret, Audefledam Lodoin Francorum regis filiam sibi in matrimonium iunxit, Amalafredam germanam suam Wandalorum regi Hunurico, eiusdem Amalafredae filiam Amalabergam Turingorum regi Hermenfredo, Theodicodo quoque et Ostrogotho ex concubina filias alteram Alarico Wisigotharum regi, alteram Sigismundo Burgundionum consociat,
Amalasuintham vero tertiam filiam Eutharico ex Amalorum stirpe venienti evocato ab Hispania tradit. nec fuit aliqua vicina Italiae gens, quae Theoderico aut coniunctionis adfinitate aut pactionis foedere
sociata non fuerit. |