Stelle Igitur cum Franci, paene omnia regn...; (Passio Sigismundi regis (750 - 850), p. 337) [228]

Basic Information
Keywords
ID 228
Text Passio Sigismundi regis (750 - 850) Anonymous - Hagiography
Quotation Igitur cum Franci, paene omnia regna prostrata, Galliarum urbes vehementer depopularent, ita ut plurima multitudo ex Burgundionibus se Francis sociaret, tunc sanctus Sigismundus, videns se hinc inde coangustare, Veresallis montem expetiit et ad instar Heliae Tesbites, ut fortissimam gentem evaderet, singulariter habitare elegit, iuxta illud quod egregius praedicator, de suis tribulationibus scribens, ait: Periculis in falsis fratribus. Tunc omnes Burgundiones, ut infidelitas eorum plenissime appareret, Francis se ex integro dederunt, promittentes, ut sanctissimum virum Sigismundum, principem suum, perquirentes, eis vinctum traderent.
Translation
Quotation source p. 337
Temporal Coverage 516 - 524
Associated use case(s)
Comment