Stelle Et quia ipse Gundobadus omnisque ge...; (Passio Sigismundi regis (750 - 850), p. 335) [227]

Basic Information
Keywords
ID 227
Text Passio Sigismundi regis (750 - 850) Anonymous - Hagiography
Quotation Et quia ipse Gundobadus omnisque gens Burgundionum legis Goticae videbantur esse cultores, tamen filiis suis christianae religionis cultum deservire visus est tradidisse. Qua lege percepta, inluster atque venerabilis Sigismundus puer, cum iam ad perfectam venisset aetatem, tanta devotio circa ecclesias, monasteria vel limina sanctorum ipsum accendit, ut die noctuque vigiliis, ieiuniis, orationibus incessanter assisteret. Defunctoque genitore suo Gundobado, licet incredula circa fidem Christi, omnis gens Burgundionum una cum paucis Romanis, qui cum ipsis Gallis, eorum morsibus laniati, durabant contenti, excellentissimum virum Sigismundum sibi regem elegerunt. Acceptoque principatu super Galliarum incolis, qualem se circa cultu divino vel suis obtimatibus prebuit (...) lectio succedens edocet.
Translation
Quotation source p. 335
Temporal Coverage 500 - 524
Associated use case(s)
Comment