Stelle quo tempore responsum est ab harus...; (Historia Augusta (381 - 420), Cap. 15, Par. 2 (vol. 2, p. 197)) [2282]

Basic Information
Keywords
ID 2282
Text Historia Augusta (381 - 420) Anonymous - History
Quotation quo tempore responsum est ab haruspicibus quandocumque ex eorum familia imperatorem Romanum futurum seu per feminam seu per virum, qui det iudices Parthis ac Persis, qui Francos et [h]Alamannos sub Romanis legibus habeat, qui per omnem Africam barbarum non relinquat, qui Taprobanis praesidem inponat, qui ad Iuvernam insulam proconsulem mittat, qui Sarmatis omnibus iudicet, qui terram omnem, qua Oceano ambitur, captis omnibus gentibus suam faciat, postea tamen senatui reddat imperium et antiquis legibus vivat, ipse victurus annis centum viginti et sine herede moriturus. futurum autem eum dixerunt a die fulminis praecipitati[s] statuisque confractis post annos mille. non magna haec urbanitas haruspicum fuit, qui principem talem post mille annos futurum esse dixerunt, quia, si post centum annos praedicerent, forte possent eorum depr[a]ehendi mendacia --- pollicentes, cum vix remanere talis possit historia.
Translation
Quotation source Cap. 15, Par. 2 (vol. 2, p. 197)
Associated use case(s)
Comment