Quotation |
gestum est tamen a Gallieno contra hunc bellum tunc, cum sagitta Gallienus est vulneratus; si quidem
nimius amor erga Postumum omnium erat in Gallicanorum mente populorum, quod summotis
omnibus Germanicis gentibus Romanum in pristinam securitatem revocasset imperium.
sed cum se gravissime gereret, more illo, quo Galli novarum rerum semper sunt cupidi, Lolliano
agente interemptus est.
si quis sane Postumi meritum requirit, iudicium de eo Valeriani ex hac epistula, quam ille ad Gallos
misit, intelleget: 'Transrenani limitis ducem et Galliae praesidem Postumum fecimus, virum
dignissimum severitate Gallorum, praesente quo non miles in castris, non iura in foro, non in
tribunalibus lites, non in curia dignitas pereat, qui unicuique proprium et suum servet, virum quem
ego pr<a>e ceteris stupeo, et qui locum principis merea[n]tur iure, de quo spero quod mihi gratias
agetis. |