Quotation |
credent hoc umquam gentes populique futuri? / littera Romani cassat quod, barbare, vincis. iura igitur rexit; namque hoc quoque par fuit, ut tum / assertor fieret legum qui nunc erit auctor, / ne
dandus populis princeps, caput, induperator, / Caesar et Augustus solum fera proelia nosset.
Iam praefecturae perfunctus culmine tandem / se dederat ruri (numquam tamen otia, numquam /
desidia imbellis: studiumque et cura quieto / armorum semper): subito cum rupta tumultu / barbaries
totas in te transfuderat arctos, / Gallia. pugnacem Rugum comitante Gelono / Gepida trux sequitur;
Scyrum Burgundio cogit; / Chunus, Bellonotus, Neurus, Bastarna, Toringus, / Bructerus, ulvosa vel
quem Nicer alluit unda, / prorumpit Francus; cecidit cito secta bipenni / Hercynia in lintres et Rhenum
texuit alno; / et iam terrificis diffuderat Attila turmis / in campos se, Belga, tuos. vix liquerat Alpes /
Aetius, tenue et rarum sine milite ducens / robur in auxiliis, Geticum male credulus agmen / incassum
propriis praesumens adfore castris. |