Stelle Hinc te Martius ille rector atque ...; (Carmina (Apollinaris Sidonius) (463 - 467), Carm. XXIII (p. 251, v. 69)) [2312]

Basic Information
Keywords
ID 2312
Text Carmina (Apollinaris Sidonius) (463 - 467) Sidonius Apollinaris
Quotation Hinc te Martius ille rector atque / magno patre prior, decus Getarum, / Romanae columen salusque gentis, / Theudericus amat sibique fidum / adversos probat ante per tumultus. sed non hinc videare forte turpis, / quod te machina crebra perforavit; / namque in corpore fortium virorum / laus est amplior amplior cicatrix. in castris Marathoniis merentem / vulnus non habuisse grande probrum est: / inter Publicolas manu feroces / trunco Mucius eminet lacerto; / vallum Caesaris opprimente Magno / inter tot facies ab hoste tutas / luscus Scaeva fuit magis decorus.
Translation
Quotation source Carm. XXIII (p. 251, v. 69)
Associated use case(s)
Comment