Quotation |
Nos itaque patres nostros sequentes infamia eos notamus et infames esse censemus.
X. (XII.) Eis qui Hierosolymam proficiscuntur et ad christianam gentem defendendam et tyrannidem
infidelium debellandam efficaciter auxilium suum praebuerint, suorum peccatorum remissionem
concedimus et domos, familias atque omnia bona eorum in beati Petri et Romanae ecclesiae
protectione, sicut a domino nostro papa Urbano statutum fuit, suscipimus.
Quicumque ea distrahere vel auferre, quamdiu in via illa morantur, praesumpserint,
excommunicationis ultione plectantur. |