Stelle Inde progressus, castra metatus es...; (Vita et Miracula Heinrici II. imperatoris (1140 - 1160), Lib. 1, Cap. 4 (p. 793, lin. 24)) [2330]

Basic Information
Keywords
ID 2330
Text Vita et Miracula Heinrici II. imperatoris (1140 - 1160) Anonymous - Hagiography
Quotation Inde progressus, castra metatus est in campo, ubi Merseburgensis aecclesia sita est, et videns locum desolatum et in nichilum redactum, ingemuit et ait: Beate Laurenti, martir Christi, si tuo interventu has barbaras nationes, ad quas pergo, Romano imperio et christianae religioni subiugavero, hunc locum desolatum, tuo nomine consecratum, divina favente gratia, in pristinae dignitatis statum reformabo. Ut vero principes Poloniae et Boemiae caeterarumque Sclavicarum gentium primates Romanum imperatorem cum exercitu ad debellandos eos advenire cognoverunt, innumerabili multitudine barbarorum collecta, in bellum ei obviam processerunt. Quod regi pio per speculatores suos cito innotuit, et, sicut in omnibus angustiis suis solebat, ad orationis arma confugit.
Translation
Quotation source Lib. 1, Cap. 4 (p. 793, lin. 24)
Associated use case(s)
Comment