Quotation |
Ipse vero praecinctus robore, comitante divino auxilio, regnum Francorum interius iustitia et pace,
exterius prudentissimis consiliis atque invictis armorum praesidiis auxiliante Domino gubernabat.
Confluebant autem ad eum circumsitarum gentium legationes, Graecorum scilicet et Romanorum,
Langobardorum, Hunorum quoque et Sclavorum atque Sarracenorum.
Exierat enim fama victoriae et triumphorum eius in omnes gentes, ut merito propter virtutem et
prudentiam eius cunctae circumsitae nationes amicitiam illius magnis oblatis muneribus implorarent. |